Charter Document - 02360207

Charter Document - 02360207


Charter Number: 02360207
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1218
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Hugo officialis Senon in Domino salutem Noverint universi quod Girardus Curtillerius peregre Jherosolimam profecturus in presentia nostra constitutus recognovit se domui leprosorum de Popelino quandam terram in loco qui dicitur Haei Borrel sitam que fuit defuncti Huldeerii in perpetuam elemosynam donavisse pro sue anime remedio et salute Quod autem audivimus et recognitum fuit coram nobis ad petitionem partium sine prejudicio alterius sub sigillo Senonensis curie testificamur Actum anno Gracie MCC octavodecimo die veneris post Nativitatem Beati Johannis Baptiste