Charter Document - 02360201
Charter Number: | 02360201 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Bequest |
Date: | 1217 - 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Ph curie Senon officialis in Domino salutem Noverint universi quod Bochardus de Missiriaco crucesignatus Jerosolimam profecturus concessit in jure coram nobis Perrote uxori sue et liberis suis ad sustentandum ipsos et maritandum liberos supradictos quicquid ipse habebat apud Corloon et Missiriacum ita quod si dante Domino a peregrinacione redierit supradicta rerum utetur fructibus quas mulier possidebit Sed nec in illis rebus de quibus maritati fuerint liberi supradicti nec in earum fructibus idem B aliquid poterit reclamare neque alias quas dicta Perrota tenebit vendere pignori obligare vel quolibet alio modo alienare Et hoc fiduciavit se firmiter servaturum Quod autem a partibus audivimus ad peticionem earum sine prejudicio alterius sub sigillo Senon curie testificavimus Actum anno Gracie MCC septimo decimo mense januario