Charter Document - 02360198
Charter Number: | 02360198 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Droco de Melloto notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum ego de novo fecissem mercatum apud Sanctum Mauricium Tiroaille villam meam dominus meus rex ad conquestionem decani et capituli Autissiodorensis judicavit quod ibi non debet esse mercatum et ego judicium illud bonum et legitimum reputo In cujus rei memoriam presentem cartam sigillo meo feci muniri Actum anno Domini MCC octavodecimo