Charter Document - 02360196
Charter Number: | 02360196 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus Dei gracia episcopus Autissiod omnibus hec visuris salutem in Domino Noverint universi quod Guillelmus de Migeio miles Jerosolimam profecturus coram nobis constitutus assignavit in perpetuum fratribus Sancti Mariani super suum censum de Migeio sexdecim solidos annui redditus in festo Sancti Remigii persolvendos videlicet decem quos defunctus Baldoinus pater suus debebat eisdem et tres solidos annuos de quibus augmentaverat decem solidos supradictos quando adivit alias Terramsanctam et alios tres solidos pro commutatione unius bicheti frumenti et alterius ordei annui redditus ab abbate Sancti Mariani cum predicto milite facta quod bladum iidem fratres percipiebant in quadam ochia apud Migeium sita ipsi vero nec laudes nec ventas nec aliquam justiciam habebunt in supradicto censu preter sexdecim solidos superius pretaxatos Quod ut ratum habeatur ad petitionem prefati Guillelmi militis tradidimus predictis fratribus hanc cartam sigilli nostri munimine roboratam Actum anno Gratie MCC octavodecimo