Charter Document - 02360195
| Charter Number: | 02360195 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1217 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido dominus Merlenniaci notum facio tam presentibus quam futuris quod ego omnibus hominibus qui habent vel qui habituri sunt vineas in toto territorio meo et in tota justicia mea ligia quitavi bannum de vineis tam plantatis quam plantandis cum homines qui ibidem habebant vineas non auderent vendemiare eas nisi congeio prius petito a me vel a servientibus meis Quitatio vero dicti banni talis est pro omnibus hominibus qui habent vel habituri sunt vineas in toto territorio meo et justicia mea ligia de cetero licebit vendemiare quicumque voluerint quicquid in eisdem vineis habebunt tam viride quam maturum sine contradictione aliqua et sine congeio a me vel a servientibus meis vel ab heredibus meis pretendendo Hoc autem Nerbona uxor mea et Gaulcherius filius meus et alii liberi mei voluerunt et laudaverunt Quod ut ratum et inconcussum permaneat presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gracie MCCXVII mense decembri
