Charter Document - 02360194
Charter Number: | 02360194 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia [] Noverint universi [] quod cum contentio esset inter abbatem et monachos de Challies ex una parte et homines nostros de Vallemor ex altera super nemoribus que vocantur Brocie de Vallemorini et clausuris et fossatis antiquis eorumdem monachorum ita volumus et constituimus pacem inter eos reformari quod predicti monachi habebunt unam partem predictorum nemorum que vocantur Brocie de Vallemorini ad faciendum quicquid voluerint ad claudendum ad nutriendum nemus vel excolendum liberam et quittam ab omni usuario salvis compositionibus quas ipsi fecerunt cum fratribus hospitalis vel cum aliis si quas ante hoc fecerunt Predicti vero homines de Vallemor et homines de Ripparia usuarium habebunt in reliquis IVor partibus eorumdem nemorum ita quod illas quatuor partes nec predicti monachi nec predicti homines poterunt exartare nec vendere nec donare fundus autem eorumdem monachorum est homines autem de Vallemor et homines de Ripparia nullum usuarium habebunt intra clausa anti qua et antiqua fossata predictorum monachorum Preterea volumus et concedimus quod ipsi monachi omnes terras cultas et incultas quas sicut nos inquisivimus per Guillelmum de Capella et Bartholomeum Drocensem et Garnerium de Prato ballivos nostros huc usque tenuerunt pacifice per XXX annos apud Vallem Morini de domanio nostro hiis metis ex una parte via alba ex alia parte semita Sancti Angeli ex tertia parte via de Larriceis et Valle Frioti ex quarta parte Chansbot et lapidibus ad hoc infixis in superiori parte cujusdam marzelle teneant de cetero pacifice salvis consuetudinibus si quas inde debent et compositionibus si quas ante hoc fecerunt Volumus etiam et concedimus ut ipsi monachi libere et quite habeant sicut bone memorie pater Ludovicus eisdem monachis donavit quicquid terre et nemoris possident a fossato ville Taloen propinquiore in omnibus costis usque ad equalitates montium et in valle interjacente usque ad capellam Vallis Luserii ex una parte et nemus comitis Joigniaci ex alia parte Que omnia ipsi monachi tenuerunt libere et quiete per XXX annos sicut nos inquisivimus per predictos ballivos nostros Preterea quittamus eisdem monachis contentionem quam habebamus cum eis super Biaucerre tam in bosco quam in plano quantum ad nos pertinet ut ea ibi quiete et pacifice et libere habeant que per XXX annos huc usque tenuerunt Que vero prenotata sunt facta fuerunt et a nobis confirmata anno dominice Incarnationis MCC septimo regni vero nostri anno XX nono Nunc autem de novo donamus monachis predictis de Escalleis pro usuario quod habebant in forestis nostris de Otha et de Palestell trecentos arpennos nemoris in eisdem forestis ad unam partem tenentes ad Charnigias ex una parte de Lesgrez usque ad vallem S Quintini libere et quicte possidendos ita quod de trecentis illis arpennis voluntatem suam facient et illos circum claudent si voluerint Idemque monachi habebunt pasturas animalium et pastiones porcorum suorum in nemoribus nostris de Otha et de Palestell preterquam in talleicio donec habeat IIII annos Que omnia [] Actum Parisius anno Incarnationis dominice MCC septimo decimo mense novembri