Charter Document - 02360193

Charter Document - 02360193


Charter Number: 02360193
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Philippus Dei gratia Francorum rex Universis presentes litteras inspecturis salutem Noveritis nos audivisse inquisitionem quam dilectus et fidelis noster Adam Herons de mandato nostro fecit super venatione quam dilectus et fidelis noster P Senon archiepiscopus se habere asserebat in foresta comitis Jovigniaci de Otha Nos vero per inquisitionem predictam quam audivimus sesinam predicte venationis ipsi archiepiscopo adjudicavimus cum canibus retibus et arcuariis exercendam salvo tamen per omnia jure proprietatis Actum Parisius anno Domini MCCXVII mense septembri