Charter Document - 02360190

Charter Document - 02360190


Charter Number: 02360190
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Testimony
Date: 1217
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Gaufridus curie Sancti Juliani officialis in Domino salutem Noverint universi quod constitutus in presencia nostra Theobaldus presbiter de Dimonte crucesignatus investivit abbatem et monasterium Sancti Mariani Autissiodorensis de vinea super cimiterium sita quam apud Villam Novam Regis possidebat et super quadam masura ante dictam vineam sita per manum Petri magistri Vallisprofunde quem ad hoc statutum et missum per quasdam litteras a dicto abbate ad nos transmissas perpendimus Henrico presbitero de Ecclesiolis qui censarius esse dicebatur presente et laudante Preterea alias prefati abbatis litteras ad nos similiter directas inspeximus sub hac forma [] Nos igitur ad petitionem partium presentes litteras ad id quod coram nobis actum est confirmandum conscribi fecimus et sigillo curie Sancti Juliani jam dicte communiri Datum anno Gratie millesimo ducentesimo septimo decimo mense aprili