Charter Document - 02360187
Charter Number: | 02360187 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1216 - 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego P comes Autissiodori et Tornodori et Y comitissa uxor mea notum facimus universis quod nos donavimus et concessimus in perpetuam elemosinam ecclesie Beate Marie de Andresiaco et fratribus ibidem Deo servientibus justiciam et empcionem quam fecimus ab Henrico de Pratis pro anniversario nostro ibidem annuatim faciendo et pro reedificatione ejusdem ecclesie que combusta erat Propter hoc autem dicti fratres quitaverunt nos de viginti solidos quos ibidem delegaveramus pro nostro anniversario et de omnibus aliis rebus Adjunximus etiam quod feria unius diei quam dicti fratres habent apud Andrisiacum in Nativitate Beate Marie sit duorum dierum Concessimus etiam quod quicquid dicta ecclesia acquisierit in nostro feodo quocunque modo ratum sit et inconcussum ita quod de residuo feodi nostrum possimus habere servicium In cujus autem rei testimonium presentem cartam sigillorum nostrorum munimine precepimus roborari Actum Curteniaci anno Domini MCC sex decimo mense januario