Charter Document - 02360186
Charter Number: | 02360186 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1216 - 1217 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Autissiodori et Tornodori notum facio universis quod ego feci homagium venerabili patri Durando episcopo Cabilonensi de feodo quod est in terra Tornodori Inquisivi autem per bonos et legitimos viros quod hec sunt de feodo suo Baigniaux Bellumvidere Vitrez Brancheienoille Landes Rici et ultra et quicquid continetur in percursu Sancti Vincentii et magnum terragium de Molesmes et Chaones Promisi etiam si quid de dicto feodo potero inquirere de bona fide recognoscam Actum anno Domini MCCXVI mense januario apud Sanctum Priscum