Charter Document - 02360185

Charter Document - 02360185


Charter Number: 02360185
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1216
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis Gaufridus curie Sancti Juliani officialis in Domino salutem Noverint universi quod constituti in presentia nostra Ogiva relicta defuncti Seronis de Sancto Juliano Bonetus Stephanus Renaudus et Adelina liberi ipsorum quitaverunt in perpetuum capitulo Senon et magistro Philippo curie ejusdem ville officiali quicquid juris ipsi reclamabant in quibusdam ortis apud Sanctum Prejectum juxta civitatem Senon sitis pro octo libris pruvin sibi a dictis capitulo et officiali datis fide dicta promittentes quod de cetero nec per se nec per alios reclamabunt Insuper constituerunt plegios videlicet Theaudum tannatorem et Johannem Curtum Collum de debita garentia et etiam contra Petrum dicte Ogive filium qui absens erat et contra omnes alios qui in eosdem ortos in futuro possent reclamare qui in presentia nostra similiter constituti se plegios concesserunt Nos autem quod coram nobis cognitum est testamur presentes litteras sigillo curie Sancti Juliani communientes Datum dominica infra octabas Assumptionis Beate Virginis anno Gracie millesimo ducentesimo sexdecimo