Charter Document - 02360183

Charter Document - 02360183


Charter Number: 02360183
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Declaration
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presentes littere pervenerint Odo Clementis decanus totumque capitulum ecclesie Beati Martini Turonensis salutem in Domino Noveritis quod cum homines et res nostre de Chablea et res prepositi de Chableya in protectione et custodia comitis Campanie sint dicti homines de Chableya tenentur jurare et servare vitam membra et honorem comitis vel comitisse Campanie cum ab eis fuerint requisiti salva per omnia fidelitate Beati Martini Turonensis et prepositi Chableyarum sicut eciam continetur in quarta quam nos habemus a comite Heinrico Actum Turonis in capitulo nostro anno Gracie M ducentesimo sexto mense augusto thesauraria nostra vacante