Charter Document - 02360180
| Charter Number: | 02360180 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1216 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis magister Philippus officialis Senon in Domino salutem Proposuerunt in jure fratres Escarleiarum contra presbiterum de Septem Pilis Renaudum militem et homines ejus de Septem Pilis quod ipsi in pasturis ipsorum monachorum prope domum Veterum Eschaleiarum infra fossatorum clausuram constitutis que per triginta annos et amplius pacifice tenuerant ut dicebant animalia sua violenter immittebant et contra inhibitionem ipsorum unde dampna et deperdita incurrerant que sibi restitui et etiam fore factum emendari postulabant Ad quod dicti presbyter miles et homines responderunt quod hoc faciebant quia in pasturis illis jus habebant pascendi excepto eo tempore quo terre erant imbladate et prata fenis vestita unde usu agium suum in pasturis illis habere volebant Tandem vero testibus utriusque partis receptis attestationibus publicatis rationibus et allegationibus hinc inde auditis et plenius intellectis litteris etiam venerabilis patris bone memorie Hugonis quondam archiepiscopi Senon quas monachi nobis ostendebant diligenter inspectis prefatos monachos ab impetitione dictorum presbyteri militis et hominum de Septem Pilis absolvimus definitive sententiantes ipsos non habere jus pascendi in illis pasturis infra dictorum fossatorum clausuram constitutis In cujus rei memoriam presentes litteras annotari et sigillo curie fecimus communiri Datum anno Gracie MCC sex decimo mense junio
