Charter Document - 02360177

Charter Document - 02360177


Charter Number: 02360177
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Declaration
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Autissiod episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverint universi quod cum vir nobilis Droco de Merloto senior iter esset Jerosolimitanum accepturus presentes fuimus apud domum suam de Belca ibique filiis suis Willelmo et Drocone juniore assistentibus prefatus Droco senior advocatis servientibus et ministerialibus suis qui sunt ab eis de usuario nemorum de Sancto Albino quod homines de Sancto Mauricio qui extra munitionem manent nullo omnino usuarium in nemoribus supradictis habent Et id ipsum ante dictus Droco senior se credere est confessus coram nobis Hec nos scribi fecimus ut veritati testimonium perhibeamus Actum anno Gracie MCC sexto decimo