Charter Document - 02360174
Charter Number: | 02360174 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Lease |
Date: | 1216 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego G Dei gratia abbas Virzeliaci et ego frater H dictus abbas Regniaci notum facimus universis presentibus et futuris quod Helysabeth venerabilis abbatissa Beate Marie de Crisannon et totus conventus ejusdem loci concesserunt et tradiderunt domino Regnaudo capellano de Arseio quandam vineam quam habent in costa de Lixi ab eodem quamdiu vixerit possidendam tali conditione quod predictus R in Annuntiatione dominica reddet dictis monialibus X sol annuatim Addet etiam eidem vinee medietatem unius arpenti vinee ejusdem valoris In quacumque vero hora decesserit utraque vinea in eo statu in quo erit ad dictas moniales libere revertetur In testimonium autem et confirmacionem hujus rei ad petitionem utriusque partis presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum est hoc anno ab Incarnatione Domini MCCXVI