Charter Document - 02360172
| Charter Number: | 02360172 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1216 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Villelmus comes Jovigniaci notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod monachi de Senan habent medietatem in nemoribus et in planis que sunt a Fossa Luparie usque ad viam de Valle Bevrain et de via de Valle Bevrain usque ad vallem de Valenteis et sicut rivus de Valenteis importat contra montem usque ad nemora domini de Firmitate In illa videlicet parte que est versus Campum vallonis sextam etiam partem nemorum et planorum habent a rivo de Valenteis usque ad viam de Hais et de via de Hais usque ad viam de Prissiaco usque ad viam Setpaus et exinde usque ad nemora domini de Firmitate Tali quidem modo quod ego non possum vendere predicta nemora sine monachis nec monachi sine me sed tam mihi quam eis licet partiri mobile nemorum et tunc poterit unusquisque de parte sua facere quod voluerit Fundus vero terre neutri nostrum partiri licet sine assensu utriusque partis et si ego misero quadrigam meam in illa nemora similiter et monachi possunt mittere quadrigam suam in illa nemora et e converso Preterea sciendum est omnibus quod omnes illi de Mino et de Balneolis et de Campovalonis usque ad Senam qui currunt in predicta nemora per forestagium debent reddere predictis monachis avenam et panes qui debentur pro forestagio famulis autem meis debent reddere denarios Memorandum est quod homines monachorum non debent forestagium et hec omnia debent reddi in terra monachorum Prepositus vero de Cesiaco se quarto et non amplius sed bene cum minus si ei placuerit manducare in domo ubi panes et avene recipiuntur et omnes colentes terram meam debent unusquisque bichetum frumenti famulis meis Presertim sciendum est quod magna justicia predictorum nemorum mea est et quod ego debeo ponere forestarium qui forestarius debet annuatim facere fidelitatem priori de Senam ubi prior voluerit ad diem ab ipso priore assignatam Et prior de Senam debet habere medietatem capitalis et fores factorum que levata fuerint pro causa nemorum usque ad quinque solidos et forestarius computabit cum predicto priore et respondebit ei de capitali et de fores factis Actum anno Gracie MCCXVI
