Charter Document - 02360167

Charter Document - 02360167


Charter Number: 02360167
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis G Dei gratia Autissiod episcopus salutem in Domino Notum vobis facimus quod cum discordia esset inter Guidonem dominum de Bacerna ex una parte et dilectas filias nostras abbatissam et conventum de Crisenone ex altera super latronibus captis in villa de Prato Gileberti quos dominus Guido petebat sibi reddi a dictis abbatissa et conventu et liberari ad faciendum justitiam de dictis abbatissa et conventu contradicentibus et dicentibus quod nullam justiciam habebat dictus Guido in dicta villa de Prato Gileberti tandem de consilio bonorum virorum coram nobis pacificatum fuit et ordinatum quod si forsitan latro vel homicida captus esset in villa de Prato Gileberti vel in territorio ipsius ville de Prato Gileberti abbatissa et conventus illum tenerent in prisione sua quousque in curia earumdem judicaretur Si vero mereretur latro vel homicida suspendi per judicium curie abbatisse et conventus predictorum abbatissa vel mandatum ipsius redderet domino de Bacerna vel mandato ipsius latronem vel homicidam nudum ita tamen quod si latro vel homicida valorem possideret sexaginta solidorum vel amplius dominus de Bacerna haberet viginti solidos turonenses et si minus sexaginta solidorum habebat dictus latro vel homicida dominus de Bacerna haberet quinque solidos et totum residuum esset abbatisse et conventui de Crisenone et si nichil habebat dictus latro vel homicida dominus de Bacerna nihil haberet et tamen eidem vel mandato suo liberaretur pro justicia facienda Pro hiis vero conventionibus supradictis voluit et concessit coram nobis dictus Guido dominus de Bacerna quod nichil aliud justicie quam supradictum est in villa de Prato Gilberti aut in terragio abbatisse apud Pratum Gilbertum salva custodia ipsius ville non poterit de cetero reclamare In cujus rei testimonium ad petitionem partium presentes litteras munimine fecimus sigillari Datum anno Domini MCC decimo quinto mense septembri