Charter Document - 02360165

Charter Document - 02360165


Charter Number: 02360165
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Isti sunt plegii P de Jovigniaco Comes P de CC marchis comes Jovigniaci C m Gaucherus de Jovignaco C m Guillelmus juvenis de Merloto C m Droco frater ejus C m Comes Barri Secane C m Iterus de Tociaco C m Ansericus frater ejus C m Johannes de Arceiis C m Et hec est forma litterarum super hoc a predictis plegiis habitarum Notum quod P de Jovigniaco super sacrosancta juravit domino regi Francorum et creantavit quod infra treugam que est ab instanti Pascha nuper preterito in quinque annos inter dominum regem Francorum et regem Anglie non forefaciet domino regi Francorum neque alicui hominum suorum neque alicui ex parte sua nec per se nec per alium Quod si idem P contra hoc juramentum suum venire presumpserit predicti plegii tenentur facere creantum domino regi de pecuniis supradictis infra XL dies postquam a domino rege sub moniti fuerint Actum apud Meledunum anno Domini MCC quinto decimo mense junio