Charter Document - 02360159
Charter Number: | 02360159 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1215 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod Garnerus de Pratis et Hilaria uxor ejus dederunt Gaufrido militi filio suo vineam de Baisya et Bellummontem cum suis appendiciis et quitquam acquisierunt a Pontibus super Secanam usque ad Villam Novam Guiardy et terras arabiles et homines quos habebant apud Misseriacum et apud Champeaux et Noelon cum suis appendiciis et quitquam habebant apud Gisy et Granchetam super Mauvetem cum suis appendiciis et quitquam habebant a Popelino Senonensi usque ad Novam Villam Guiardy et Boscum de Masleyo Vicecomitis quem tenebant de vicecomitissa Senonensi de hiis omnibus supradictis investierunt dictum Gaufridum militem dicti Garnerus et H uxor ejus et idem Gaufridus fecit homagium dicto Garnero patri suo qui eum recepit in hominem ligium Sciendum est vero quod Garnerus de Pratis et H uxor ejus possidebunt quamdiu vixerint Noelon cum omnibus suis appendiciis et Granchetam super Mauvetem cum omnibus pertinenciis suis et quitquam habebant apud Gisyacum et boscum de Masleyo quem vendere poterint quotienscumque voluerint Si vero contigerit dictam Hylariam prius mori quam Garnerum predictum idem Garnerus nichilominus hec omnia quamdiu vixerit integre possidebit Post mortem vero Garneri omnia predicta ad manum dicti Gaufridi integre revertentur jure perpetuo possidenda Quamdiu vero dictus Garnerus dictas tenuerit teneturas dabit singulis annis dicto Gaufrido militi filio suo quadraginta libras Pruvin videlicet viginti libras in Pascha et viginti libras in festo Sancti Remigii Propter has siquidem convenciones et donaciones quittavit dictus Gaufridus Garnerum patrem suum et Hylariam matrem suam et alios eorum liberos de omnibus rebus et hanc quittacionem fide mediante firmavit Quod ut perpetue stabilitatis robur obtineat presentem quartam sigilli nostri auctoritate et regii nominis caractere inferius annotato salvo jure nostro confirmamus Actum Parisius anno dominice Incarnacionis millesimo ducentesimo quinto decimo regni vero nostri tricesimo sexto astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo signum Guidonis buticularii S Bertholomei camerarii S Droconis constabularii Data vacante cancellaria