Charter Document - 02360153

Charter Document - 02360153


Charter Number: 02360153
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1215
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod fratres abbatie Beate Marie de Fontenoi in consortium fratrum suorum Matheum filium Hugonis filii Eroli prepositi receperunt Ipsum vero similiter dictum Hugonem tanquam fratrem recipient quotiescumque assumere habitum religionis legitime voluerit Si autem quod absit ipsum Hugonem inter seculares mori contigerit nominati fratres de Fontenoi tantum de ipso Hugone facient quantum de uno fratrum et hoc idem uxori ipsius Hugonis predicti fratres in morte concesserunt Sciendum vero quod sepe dictus Hugo dedit in eleemozinam nominatis fratribus de Fontenoi quandam vineam quam habebat in la Pouche et terram quam habebat sub arcam et unum jugeram terre desuper campum des Lices Quod ut ratum et stabile permaneat ego Stephanus abbas Sancti Michaelis Tornodori ad preces pretaxati Hugonis sigillum nostrum presenti cartule apposuimus Actum est hoc anno ab incarnatione Domini MCCXV