Charter Document - 02360151

Charter Document - 02360151


Charter Number: 02360151
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1214
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Blancha comitissa Trecensis palatina dilecto et venerabili amico in Christo W abbati Sancti Germani Autissiodorensis salutem et sinceram in Domino caritatem Rogastis me quod inquirerem quantum sit et quantum valeat donum quod mihi concessistis de hiis que habetis in parrochia de Lignereilles Inquisivi quoque et didici quod vos habetis in dicta parrochia de Lignereilles et de Vihilliaco medietatem omnium decimarum magnarum et minutarum exceptis duabus porciunculis decimarum quas defunctus Johannes quondam presbiter ejusdem ecclesie partim de emptione de vadio acquisivit in quibus nihil habetis In tribus eciam sollempnitatibus habetis medietatem oblationum videlicet Omnium Sanctorum Natalis Domini et Purificationis Beate Marie Virginis Habetis etiam census de quibusdam oschiis terragium de fundis vestris et quoddam pratum habetis in eadem villa Scio eciam quod hoc totum preter ventas admodiaveratis quibusdam rusticis pro VIII libris Autissiodori et duobus modiis et dimidio bladi medietate frumenti et medietate avene Cum igitur pro amore meo et gracia hoc totum magistro Petro clerico meo persone jam dicte ecclesie concesseritis dum vixerit possidendum pro cetero noveritis voluntatem et propositum me habere tantam graciam vobis et ecclesie promerendi quamvis hec omnia debeant post ejusdem magistri Petri obitum cum toto emendamento ad vos et vestram ecclesiam revenire De hac ergo concessione et dono nostro patentes litteras jam dicto P sicut mihi creentastis benignius concedatis et hoc bona fide sicut concessistis faciatis Quia ita nos decet et quemlibet bonum virum presentes autem litteras vobis patentes mitto sicut mihi dixistis viva voce Datum apud Sanctum Florentinum anno Gracie MCCXIIII in vigiliis Omnium Sanctorum