Charter Document - 02360147
Charter Number: | 02360147 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Promise |
Date: | 1213 - 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Odo dux Burgundie notum facio presentibus et futuris me promisisse hominibus de Aigna et manucepisse quod ipsos in eadem libertate conservabo et manutenebo erga dominam ipsorum scilicet abbatissam Sancti Juliani Altissiodorensis et erga omnes alios in qua Hugo dux bone memorie pater meus et ego usque ad presens tempus eosdem homines servavimus Predicti vero homines proinde mihi vel mandato meo unum modium avene singulis annis in festo Sancti Remigii persolvent Quod ut ratum habeatur presentem kartam sigillo meo confirmavi Actum est hoc apud Monbar anno Gratie millesimo ducentesimo tercio decimo mense marcio