Charter Document - 02360146
Charter Number: | 02360146 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1213 - 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod nos Stephano decano totique capitulo Senonensis ecclesie concessimus quod ipsi possint facere duo molendina in duobus archiis pontis qui est apud Pontes supra Yonam scilicet in archia que est contigua ville de Pontibus et in illa archia que est contigua illi archie que est juxta terram versus Senones Dicti vero decanus et capitulum Senonenses nobis creantaverunt et inde nobis literas suas patentes dederunt quod neque desuper illas predictas archias neque subtus aliquid facient quod possit aliquo modo nocere illis tribus archiis que remanent vacue in perpetuum in ipso ponte pro passagio navium Quod ut firmum sit [] Actum Parisiis anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tertio decimo mense martio