Charter Document - 02360144
Charter Number: | 02360144 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus miseratione divina Lingonensis episcopus universis presentes litteras inspecturis notum facio quod Huo miles de Legne dedit et concessit in elemosinam fratribus milicie Templi quicquid habebat in Wevra de Gegne quod est in ambitu qui est intra viam que ducit ad Tornodorum et rutum et fossatum quod fratres Fonteneti fecerunt usque ad prata de Niceio hoc excepto quod dictus miles retinuit sibi medietatem cujusdam prati quod fuit Umberti Farsi et hasteolam quandam que est juxta illud pratum quod est filii Simonis Farsi Dedit etiam et concessit dictus miles predictis fratribus Templi in elemosinam quicquid habebat in Vilielmum et Henricum scilicet filios Clareti de Legne et hec omnia laudavit Elisabeth uxor ejusdem militis et Manasses miles de Senevoi qui eschangium fecerat dicto Huoni de terragio nominato In cujus rei testimonium ad peticionem prenominati Huonis presentem paginam sigilli mei munimine feci roborari Actum anno Gracie millesimo ducentesimo quarto decimo