Charter Document - 02360139
Charter Number: | 02360139 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H comes Nivernensis dilectis in Christo amicis decano Carnotensi et archidiacono Parisiensi salutem in Domino Sciatis qnod nos tenemus in feodo et homagio de karissima domina mea Blancha illustri comitissa Campanie Castrum Censorium Petrapertusum Huchionum et terram Huchionensem ut predecessores nostri de suis predecesoribus tenuerunt Verum cum dominus noster Eduensis episcopus castra illa cum pertinenciis ad Eduensem ecclesiam asseret pertinere ea supposuit interdicto pro eo quod eadem domina comitissa licet pluries requisita nolebat de ipso capere castra illa Cum igitur nos nunquam recusaverimus nec adhuc recusemus super hiis stare juri ubi debebimus ipsam sententiam penitus relaxari Datum apud Bulutiacum anno Gracie MCC quarto decimo