Charter Document - 02360138
Charter Number: | 02360138 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1213 - 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus Marchio Namurcensis et comes Autissiodorensis et Tornodorensis notum facio universis presentibus et futuris quod Michael de Sancto Amatore dedit in perpetuum et concessit Deo et Beate Marie et Santo Johanni de Hospitali se et sua et Bernardum filium suum et heredes ipsius et res eorum hoc salvo quod dictus M et B filius ejus et ipsius heredes universas res et possessiones suas perpetuo tenebunt pacifice libere et quiete sicut eas tenuerunt usque ad hanc diem Ego autem ad petitionem fratrum hospitalis et ad preces dicti Michaelis qui mihi bene et fideliter servivit donationem istam volui laudavi concessi Constitui etiam et concessi et dictus Michaelis et B filius ejus et heredes Bernardi sint apud Autissiodorum vel ubicumque voluerunt in terra mea et sua faciant negocia sicut franchi homines hospitalis libere pacifice et quiete Nec ego nec successores mei poterimus aliquid ab eis exigere vel in eis aut in rebus eorum aliquid reclamare Ad hujus itaque rei confirmacionem presentem cartulam fieri et sigilli mei munimine roborari precepi Actum anno Gracie MCC tercio decimo mense januario