Charter Document - 02360137
Charter Number: | 02360137 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1213 - 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus de Jovigniaco miles notum facio universis presentibus pariter et futuris me vendidisse venerabili patri Petro archiepiscopo Senonensi quicquid tam in hominibus quam in aliis rebus apud Sanctum Julianum tenebam sicut villa Sancti Juliani et Vallis Guilleins ab invicem separantur promittens [] super hoc ei et successoribus suis garantiam debitam portaturum Quod ut ratum permaneat illesum presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCXIII mense januario