Charter Document - 02360136
Charter Number: | 02360136 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Freedom |
Date: | 1213 - 1214 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Acelinus dominus Merriaci notum facio omnibus tam presentibus quam futuris presentes litteras inspecturis quod cum in hominibus de Saciaco qui tenamenta aliqua a me tenebant talem haberem consuetudinem quod si sine herede decederent illa tenamenta ad me per excasuram devolverentur hanc consuetudinem et excasuram eisdem et eorum heredibus plenarie quitavi imperpetuum ubicumque manserint et omnibus qui predicta tenamenta aliquo titulo ab eis adquirentur ita quod si aliquis predictorum intestatus decesserit ad propinquiorem generis ipsius si presens sit tenamentum vel tenamenta que defunctus a me tenuerit devolverentur Si autem absens fuerit commune Saciaci usque ad annum et diem predicta eidem reservabit nisi autem infra terminum nominatum venerit predicti domini voluntate traduntur nisi peregre profectus fuerit ultra mare vel in aliam longicam peregrinationem Cultores vero terre mee proprie sine occasione colligent de omni nemore ad ligandum bladum et eciam boscum necessarium ad aratra et harcas faciendas et aptandas Ceteri vero homines ejusdem ville colligent de bosco mortuo tantummodo ad ligandum bladum Preterea concessi communi ville usuarium suum in meo nemore sicco et cum duobus capiti capitibus ab aqua que Cora appellatur usque ad Odunum et usque ad territorium de Saciaco Concessi eciam communi ville et in bosco et in terra mea communes pasturas et aquas et lapides extrahendas reddito capitali et vias faciendas ad consilium quator vel quinque prudentum virorum ejusdem ville boscos vero meos qui continentur infra predictos terminos ego vel heredes mei non possumus disrumpere quod ad boscum non remaneant sed michi vel heredibus meis licebit vendere unum boscum post alium super terram submonitis prius hominibus ville de mercato qui mercatum si voluerint retinebunt et condictum fuit quod si illi non vellent retinere pro precio quod ego vel heredes mei possemus ab alio habere de ipso bosco ego vel heredes mei faceremus nostram voluntatem Quittavi presertim saccum et charretam debitos michi ad bladum portandum ad Regniacum vel Bassiacum vel Arsiacum Et quitavi cultoribus terre mee ordeum debitum pro avena ad bichetum autissiodorensem cumulatum Famulus vero terre mee non poterit homines cogere de pane forestagii ultra precium trium denariorum Quitavi autem communi ville Saciaci arpentum de vineis plantatis et plantandis in terra mea pro sex denariis censualibus et pro tribus denariis de guardia et pro quintadecima parte vindemie Requisitus preterea famulus terre ab hominibus dicte ville dabit eis licenciam vindemiandi et sine contradictione reddet eis bannum ad consilium prudentum virorum de Saciaco et de cetero unam costam vinearum post aliam vindemiabunt Predicti vero homines ville predicte tradent famulo vel ministro terre quintamdecimam partem vindemie et si forte contigerit quod discordia super hoc oriatur inter famulum et dominum vinee dominus vinee vel ille qui in loco domini vindemiam observabit prestabit corporale sacramentum quod bene legitime et fideliter reddiderit quintamdecimam partem vindemie et absque contradictione per juramentum suum sine campo et duello quitabitur Preterea homines ville predicte ministrum vel famulum appellabunt quod ipse recipiat suam partem et si nollet recipere in vinea dimitterent et relinquerent Sane qui plantare vineam voluerit ab anno incarnationis Domini MCCXX pro quolibet arpento dabit quinque solidos et unum sextarium vini servientibus Presertim famulus custodes vinearum jurare faciet coram hominibus de Saciaco quod pro posse suo vineas fruges et messes legitime et fideliter observabunt Preterea condictum fuit et concessum quod si dominus ville vel famulus non vellet placitare apud Saciacum homines ejusdem ville non posset trahere vel ducere ultra Bassiacum vel Lissiacum vel Joux Hoc etiam factum laudaverunt et concesserunt Maria uxor mea Gaufridus filius meus Regina et Mabilla filie mee et symon de Pratomartini filius domine Nichole de quo terram teneo nominatam Rogavi preterea dominum meum Willelmum Autissiodorensem episcopum quod si ab hiis convencionibus superius annotatis ego vel heredes mei quod absit vellemus resilire in personas nostras excommunicationis et in terram nostram interdicti sentenciam promulgaret Quod ut ratum sit et inconcussum permaneat et in posterum robur obtineat perpetuum ad peticionem meam et preces meas reverendus pater et dominus Willelmus Dei gratia Autissiodorensis episcopus presenti carte sigillum suum fecit apponi necnon et vir nobilis dominus Milo de Noeriis de cujus feodo terra predicta movet suum similiter apposuit sigillum et ego Acelinus presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Verbi incarnati MCC tercio decimo mense januario