Charter Document - 02360135

Charter Document - 02360135


Charter Number: 02360135
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Petrus comes Autisiodor et marchio Namurcensis notum facio universis presentibus et futuris quod cum controversia verteretur inter Pontium de Monte Sancti Johannis et homines ecclesie Regniaci apud Vermentonem morantes et ejusdem ville communitatem super quibusdam censivis de terris tandem inter ipsos compositum fuit in hunc modum quod quilibet illorum hominum tenebitur reddere dicto Pontio sex denarios censuales singulis annis in festo Sancti Johannis Baptiste Si quis vero dictos homines super hiis perturbaret vel vexaret dictus Pontius eos tenetur garantizare et eorum dampna integre restituere Et sciendum est quod si dictus Pontius ab hiis resiliret ego teneor fidejussor ecclesie Regniaci usque ad centum libras Pruvinienses eidem ecclesie reddendas infra quindenam postquam ab ea fuero submonitus et si dicte ecclesie super hoc in aliquo existerem injuriosus rogavi venerabilem patrem et dominum meum Willelmum Autisiodorensem episcopum ut terram meam teneat interdicto suppositam donec a me dicte ecclesie plenius usque ad centum libras Pruviniensium satisfiat Actum anno Domini MCCXIII mense decembri