Charter Document - 02360133

Charter Document - 02360133


Charter Number: 02360133
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1213
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s):

Charter:

Significavit nobis venerabilis frater noster archiepiscopus Senon quod cum dilectus filius abbas Sancti Petri Vivi olim bona quondam Menardi defuncti hominis ecclesie sue tanquam res proprias et sibi debitas accepisset et ipsas ad mandatum maioris et parium Senonensis reddere vel recredere non curasset ipsi homines ecclesie jam dicte auctoritate propria capere presumpserunt et licet postmodum ad mandatum dilecti filii P officialis prefati archiepiscopi restituerint viros illos Quia tamen post hec dicti cives admoniti sepius recusarunt abbati predicto injuriam de captione suorum hominum emendare prout idem officialis per sententiam definivit excommunicavit officialis eosdem Propter quod ipsi plusquam duodecim homines ecclesie Sancti Petri capere iterum presumpserunt ipsos Senonis in carcerem detrudentes quos quia pluries requisiti reddere vel recredere noluerunt denuo dictus officialis eos excommunicationis pene subjecit et civitatem Senonensem in qua tenebantur in carcere religati homines ecclesie memorate supposuit interdicto Consequenter vero dicti cives propter suam contumaciam manifestam de qua respondere in Senonensi curia contempserunt occasionem frivolam preteredendo et quia noluerunt securos reddere homines ecclesie Sancti Petri sicut per officialis prefati sententiam fuerat definitum necnon et quia reddere noluerunt res cujusdam femine ipsius ecclesie quas ceperant iterato per dictum officialem insuper triplici excommunicationis laqueo sunt astricti sicque tam gravi pene quinquies subjici meruerunt Postmodum autem ad partes illas accedens dilectus filius R tituli Sancti Stephani in Colio Monte presbyter cardinalis apostolice sedis legatus et coram se utramque partem faciens presentari prescriptis maiori et paribus recepto prius ab ipsis corporaliter juramento quod mandatis ejus in omnibus et per omnia obedirent beneficium absolutionis impendit precipiens eis firmiter in virtute prestiti juramenti quod ecclesie predicte captos homines liberarent et emendas tribuerent ac insuper de solvendis excommunicationum emendis nec non et de restituendis integre universis que restituenda forent fide jussores idoneos exhiberent sicut presentate nobis ipsius legati littere continebant Ipsi vero licet homines liberarint spreta tamen postmodum in suarum periculum animarum religione prestiti juramenti mandatum ipsius cardinalis implere de faciendis emendis et fidejussionibus exhibendis penitus contempserunt sicut per litteras executorum prefati legati nobis constitit manifeste Cum igitur cardinalis predictus in negotio crucis dominice promovendo multipliciter occupatus decisioni hujus cause non valeat absque dispendio interesse nec velimus tantam contumaciam totque injurias que asseruntur Christi ecclesie irrogate surdis auribus pertransire volentes etiam dictorum maioris et civium spirituali periculo precavere discretioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus quatenus nisi dicti maior et pares emendas fecerint et de solvendis emendis et restituendis integre universis que propter hec restituere tenebuntur fide jussores idoneos dederint archiepiscopo memorato prout eis dictus cardinalis precepit sub debito prestiti juramenti vos ipsos auctoritate nostra in priores excommunicationum sententias appellatione postposita reducatis facientes easdem cum interdicti sententia usque ad satisfactionem congruam inviolabiliter observari Si vero prescripti maior et pares predicta fecerint universa sicut superius est expressum audiatis que partes hinc inde contra suprascriptas sententias vel pro ipsis duxerint proponenda et si forsan infra certum tempus quod eis duxeritis prefigendum legitime vobis constiterit injuste fuisse latas sententias antedictas ipsos cives ac fide jussores eorum ab emendis penitus absolvatis et faciatis eis congrue satisfieri de injuriis irrogatis Alioquin tam ipsos quam fide jussores eorum ad satisfaciendum plenarie de injuriis et emendis et restituendum omnia que propter hoc restituere tenebuntur per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis Quod si non omnes [] duo vestrum [] Tu denique fili abbas [] Datum Laterani Idib novemb Pontificatus nostri anno XVI