Charter Document - 02360132

Charter Document - 02360132


Charter Number: 02360132
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Petrus Dei gracia Senon archiepiscopus omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Willelmus de Paciaco miles et Agnes uxor ejus in presentia nostra constituti omnes decimas quas habebant in territorio Villenove Regis que ab Ansello de Malo Nido milite date fuerant in maritagium eidem Agneti filie sue pro septiesviginti libris et centum solidis pruvinensibus recognoverunt se capitulo Senonensi vendidisse fide prestita promittentes quod per se vel per alios nullam in posterum super hoc questionem movebunt immo garantiam debitam capitulo supradicto portabunt Hanc autem venditionem dicti Willelmus et uxor ejus debent a liberis ejusdem eidem Anselli quando ad annos discretionis pervenerint et a domino de cujus feodo decime movent supradicte et ab aliis a quibus debebunt facere laudari et super hoc Petrus de Boiaco dictos Ansellus et Droco de Torigniaco milites qui presentes erant se plegios obligarunt In cujus rei memoriam et testimonium presentem cartam appositione sigilli nostri fecimus communiri Actum anno Gracie MCC tercio decimo mense octobri