Charter Document - 02360129

Charter Document - 02360129


Charter Number: 02360129
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ego Hugo dominus de Lourci notum facio presentibus et futuris presentes litteras inspecturis quod Gila uxor mea quondam domina de Lourci dedit in perpetuam elemosinam Deo et Beate Marie Pontiniacensis in pedagio suo de Roverai quod ad se pertinebat in capite X solidos de primis nummis annis singulis percipiendos a quibuscunque personis Pontiniacenses voluerint Hanc autem donationem ego Hugo et duo filii mei Jacobus et Hugo et Adelina filia mea benigne concedentes laudavimus Ad majorem igitur firmitatem presens scriptum sigilli mei munimine insigniri fecimus Actum anno Domini MCCXIII nonas junii in capitulo Pontiniacensi