Charter Document - 02360127

Charter Document - 02360127


Charter Number: 02360127
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1213
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Ego Villermus comes Jovigniaci notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego conventiones illas que sunt inter me et dilectum et fidelem meum Willelmum comitem Sacri Cesaris super Firmitate de Loparia quam idem comes mihi invadiavit sicut in domine mee comitisse Trecensis et dicti comitis litteris continetur fiduciavi et juravi pariter bona fide tenendas et de illis tenendis dictam dominam meam magna precum instantia erga comitem Sacri Cesaris pro me plegiam obligavi Si vero in illis tenendis ego vel heredes mei aliquo modo deficeremus precor charissimam dominam meam B comitissam Trecensem et Th filium ejus vel illum qui tenebit comitatum Campanie quicumque ipse fuerit ut ad illas tenendas me compellant vel heredes meos licite et sine contradictione Concessi etiam et adhuc concedo quod si pro predicta plegeria aliquod damnum incurrerint in futurum inde se capiant ad feodum quod de ipsis teneo sine meffacere et sine fidem mentiri In cujus rei testimonium presentem cartam feci fieri et sigilli mei munimine roborari Actum Trecis anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo tredecimo mense maio pridie nonas ejusdem mensis