Charter Document - 02360125
Charter Number: | 02360125 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Testimony |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Blancha comitissa Trecensis palatina notum facio universis presentibus pariter et futuris quod diu fuit discordia inter abbatem et monachos Vallis lucentis ex una parte et Frassendam de Corgenaio et liberos ejus ex altera super hoc quod monachi dicebant se habere pasturagium omnibus pecoribus et animalibus ecclesie in omnibus nemoribus et terris dicte Frassendis et liberorum ejus et hominum eorum Quod dicta Frassendis et ejus filii negabant et dicebant quod ipsi et eorum homines de Corgenaio habebant pasturagium ad omnia sua animalia in omnibus nemoribus et terris monachorum et glandem ad porcos suos Conquerebatur etiam utraque pars dampna multa sibi facta fuisse super querelis istis Erat etiam discordia inter ipsos super quadam nemoris particula quam utraque pars affirmabat esse suam Super hiis omnibus fuit facta pax et concordia inter ipsos de communi utriusque partis assensu in mea presentia in hunc modum Omnia animalia magna et parva ecclesie Vallis lucentis ibunt amodo in perpetuum per omnia nemora et terras predicte Frassendis et ejus filiorum et hominum eorum ubique infra unam leucam ab abbatia sine dampno segetum et pratorum Similiter omnia animalia predicte Frassendis et filiorum ejus et hominum eorum de Corgenaio ibunt per omnia nemora et terras monachorum Vallis lucentis ubique infra unam leucam ab abbatia sine dampno segetum et pratorum Sed in pasnagio nemorum nichil habent dicta Frassendis et liberi ejus nec homines eorum sed totum remanet monachis ita videlicet quod monachi sua nemora tempore glandium poterunt custodire et tunc in tempore glandium videlicet ab Exaltatione Sancte Crucis usque ad Natale non intrabunt porci dictorum Frassendis et filiorum ejus vel hominum eorum nemora ecclesie Vallis lucentis Et sciendum quod utraque pars sua nemora de novo incisa poterit custodire ab animalibus tantum quantum usitatum est in terra mea nemora de novo decisa custodiri Dampna quidem que utraque pars exigebat remaneret quita hinc inde De illa nemoris particula super qua erat contencio statutum fuit et concessum hinc inde quod illud mitterem et facerem abonari et dividi jus ecclesie a jure sepe dicte Frassendis et filiorum ejus et ego illud misi de assensu partium dilectos et fideles meos Gaufridum de Mota et Petrum de Boy qui duo illa nemora per testimonia proborum hominum de patria illa diviserunt et metas ibidem fixerunt ex parte mea et perpetuo statuerunt ita quod a metis illis nemus ex parte Corgenaii remanet jam dicte Frassendi et filiis ejus et ex parte abbatie remanet monachis et ecclesie Vallis lucentis Hanc itaque pacem predicti abbas et monachi concesserunt Similiter prescripta Frassendis et ejus filii et filia Johannes videlicet Berthelotus Guiotus et Agnes eamdem pacem concesserunt et fiduciaverunt et dederunt me plegiam super quicquid de me tenent usque ad sexaginta libras de ista pace inviolabiliter observanda Similiter monachi dederunt usque ad sexaginta libras plegios Johannem le Biau et Belengarium de Nogento de hac pace firmiter tenenda In cujus rei memoriam et confirmationem presentem cartam notari feci et sigilli mei munimine roborari Datum Trecis anno Gratie millesimo ducentesimo tercio decimo mense maio