Charter Document - 02360124

Charter Document - 02360124


Charter Number: 02360124
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1212 - 1213
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Magister Giraudus curie archidiaconi Senon officialis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Notum facimus universis quod Garnerius li Beges de Donna Maria Petrus et Willelmus frater ejus de Footis et Hugo Lupus nobis presentibus recognoverunt se emisse a domino et venerabile viro Helia abbate Sancte Columbe Senonensis totum nemus ejusdem ecclesie quod habebat desuper Villa Patricii in foresta pro mille libris parisiensibus infra quinque annos a festo purificationis Beate Marie nuper preterito dicto abbati vel ejus mandato terminis subnotatis apud Sanctam Colombam pacifice persolvendis videlicet infra quindenam Pentecostis proximo futuram novies viginti libras secundo autem anno eodem termino ducentis libris et centum solidis tercio quoque anno similiter eodem termino ducentis libris et centum solidis quarto autem anno eodem pariter termino ducentis libris et centum solidis quinto et ultimo anno et termino sepe dicto ducentis libris et centum solidis Infra autem quinque annos predictos totum nemus abscindetur et asportabitur per omnia et ex toto sicut firmiter promiserunt hec quoque omnia predicti G P W et H coram nobis juraverunt se bona fide atque legitime firmiter servaturos et quod ad ea observanda in totum eorum quilibet teneretur Constituerunt etiam quilibet eorum in totum de hiis omnibus firmius observandis plegios subnotatos videlicet Galterus de la Falesa qui omnes fiduciaverunt coram nobis quod si predicti G P W et H vel eorum aliquis in aliquo de predictis deficeret et ipsi infra octo dies postquam super hoc essent ammoniti vel hoc esset eis in domibus propriis intimatum gagia sufficientia super deffectu traderent vel captionem tenerent apud Sanctam Columbam vel Senones ubi dominus abbas hoc eis eligeret injungendum Nos autem quod audivimus et factum fuit coram nobis ad petitionem partium et omnium predictorum sub sigillo curie archidiaconi Senonensis presentibus testificamus Actum die veneris ante dominicam qua cantatur Invocavit me anno Gracie millesimo ducentesimo duodecimo