Charter Document - 02360123
| Charter Number: | 02360123 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1212 - 1213 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Magister Philippus curie Senon officialis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod vir venerabilis abbas et conventus Sancti Petri Vivi Senon proposuerunt in jure coram nobis quod nobilis mulier Ida domina Trianguli violentiam eis intulerat servientes eorum ejiciendo de nemore suo de Vilerraer sito in parrochia de Ciconiis Procurator autem domini ex adverso respondit quod abbas et conventus non poterant nemus illud essartare nec dare ad essartandum quia suum erat nemus et justiciam et grueriam habebat in eodem Abbas vero et conventus penitus hoc negarunt Tandem testibus hinc inde receptis attestacionibus publicatis rationibus et allegationibus utriusque partis auditis et plenius intellectis de prudentum virorum consilio adjudicavimus abbati et conventui dictum nemus liberum ab omni grueria et justicia quam dicta domina petebat in eodem In cujus rei memoriam et testimonium presentem cartam appositione sigilli curie Senonensis fecimus roborari Actum anno Gracie MCC duodecimo die mercurii post festum Beati Hylarii
