Charter Document - 02360122
Charter Number: | 02360122 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Milo comes Barri omnibus notum facio presentibus et futuris quod ego cum karissimo domino meo H illustri comite Nivernensi Alexandra uxore mea et Galcherio filio meo laudantibus et concedentibus commutavi terram et dominium quos in terra Poteriarum habebamus pro terra quam ipse comes habebat apud Varginiacum et Reborsellum et pro illis quas apud Booliacum ipse comes habebat que de dicta terra movebant ita videlicet quod ego de dicto comite dictam terram de Varginiaco scilicet et de Reborsello et de Booliaco tenebo sicut ante de ipso tenebam dictam terram et dominium que in dicta terra Poteriarum habebam Preterea sciendum est quod homines dicte terre de Varginiaco scilicet et de Reborsello et de Booliaco usagium suum in nemoribus et in aliis habebunt sicut habebant quando dictus comes Nivernensis terram sepedictam tenebat Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigillorum nostrorum munimine fecimus roborari Actum apud Maers anno Gracie M ducentesimo tercio decimo