Charter Document - 02360120

Charter Document - 02360120


Charter Number: 02360120
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Jocelinus de Avalone miles notum facio omnibus presentem paginam inspecturis quod domina Clementia cujus ego Jocelinus fui nepos dedit et concessit pro remedio anime sue Deo et fratribus sancte domus Hospitalis Pontis Herberti usum unius quadrige in nemoribus mortuis de Valpitre imperpetuum et roortas et ea que necessaria sunt ad aratra domus hospitalis Pontis Herberti et tria sextaria avene que sunt ultra rivum apud domum Lamberti et duodecim denarios censuales ibidem Hoc etiam donum et elemosinam ego Jocelinus de cujus chasamento est laudavi Ut hoc ratum et inconcussum habeatur presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gratie MCCXIII