Charter Document - 02360119
| Charter Number: | 02360119 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Testimony |
| Date: | 1212 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Magister Philippus curie Senon officialis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Hulduinus de Ceriliaco miles in presentia nostra constitutus recognovit se vendidisse venerabili viro Fulconi abbati et conventui Sancti Remigii Senonensis omnes domos plateas censum et quicquid habebat infra muros civitatis Senonensis et quicquid habebat extra muros dicte civitatis in parrochia Sancti Romani in domibus plateis censu excepto quodam feodo quinque solidorum quod Villanus de Curtiniaco tenet sicut dicitur ab eodem Hulduino et excepto heberiagio que idem miles tenebit quamdiu vixerit Post mortem vero suam ad memoratam ecclesiam libere revertentur Recognovit etiam se vendidisse eis redditum quem percipiebat in eadem ecclesia in festo Beati Remigii et modium bladi quem recipiebat in granchia dicte ecclesie apud Columbarios et quicquid habebat apud Vileroi tam in feodo quam in proprio et feodum quod tenebat a memorata ecclesia apud Vicum Novum pro quadrigintis libris parisiensis a festo Omnium Sanctorum nuper preterito in quinque annos reddendis Hanc autem venditionem fecit et voluit Johanna uxor ejusdem militis cum marito suo et fiduciaverunt in manu nostra dicti Hulduinus et Johanna se debitam guarantiam super his omnibus dicte ecclesie portaturos et quod nec per se nec per alios super predictis dictam ecclesiam molestabunt nec in eis aliquid de cetero reclamabunt Quod autem coram nobis recognitum est ad peticionem partium sine alterius prejudicio sub sigillo curie Senonensis testificamur Actum anno Gratie millesimo ducentesimo duodecimo mense novembri die mercurii post octavam Beati Martini
