Charter Document - 02360116

Charter Document - 02360116


Charter Number: 02360116
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

W Dei gracia Autissiodori episcopus omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noveritis quod nos confitemur debere domino nostro Philippo regi Francorum illustri exercitum suum sicut commune episcoporum et baronum debet et illum de cetero per nostros milites sicut alii faciemus Idem enim dominus rex personam nostram a servicio exercitus quamdiu vixerimus relaxavit Et nos pro hac relaxatione et pro amore ipsius et gratia habenda concedimus et volumus quod ipse de proventibus regalium nostrorum quos percepit usque ad festum Sancti Johannis Baptiste nuper preteritum retineat pro sua voluntate Super eo autem quod exinde retinebit ipsum vel heredem suum vec alium pro ipso in causam per nos vel per alium non trahemus et relaxabimus interdictum In cujus rei memoriam presentes litteras fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari Actum apud Meledunum anno Domini MCCXII mense augusto