Charter Document - 02360115
Charter Number: | 02360115 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1211 - 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Petrus comes Autissiodori et Tornodori notum facio universis quod cum auctoritate apostolica abbas et monachi Molismenses traherent me in causam de eo quod Haimo prepositus meus de Crusiaco quosdam latrones captos in nemore de Panfo apud Crusiacum castrum meum suspendit Cujus nemoris justiciam cum ipso nemore idem monachi ad se pertinere dicebant Preterea conquerebantur de hoc quod forestarios meos misi in nemore ipsorum de Neintriaco et quod de ipso nemore ejeci forestarios eorumdem Cum igitur ipsis fratribus nollem injuriam inferre neque dampnum de utraque querela feci veritatem diligenter inquiri et per enquestam legitime factam inveni quod dicta justitia nemoris supradicti est ipsorum monachorum et ecclesie Molismensi Unde tam captionem quam suspensionem latronum quos supra nominavi abbati Molismensi per Johannem Columbum ballivum meum feci emendari et per prepositum memoratum de forestariis nemoris de Neintriaco in enquesta inveni quod nullum forestarium ibi habere debeo et quod idem nemus totum quitum est monachorum et ipso pro voluntate sua ponere forestarios suos debent unde quid inde prius feceram scilicet de forestariis meis positis in nemore et de suis ejectis feci eis similiter emendari ac per hoc recognovi sepedictis monachis in utraque querela injuriam me fecisse Quod ut ratum habeatur presentem paginam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Gracie MCCXI mense marcio