Charter Document - 02360114

Charter Document - 02360114


Charter Number: 02360114
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Fulco Dei patientia Beati Remigii Senonensis abbas omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Cum ex injuncto nobis officio pro defunctis Christi misericordiam expectantibus jugiter teneamur exorare et hoc inter caritatis opera honestissimum reputetur a nobis precipue pro illis exorandum est qui nobis familiaritate juncti sunt seu beneficiorum largitione tamen ut a nobis penitus se absentet ingratitudo et ut eorum quorum jam elemosinas in Christo recepimus in perpetuum vigeat memoria palam volumus esse universis quod pro anniversariis defuncte Felicie de Cotura et Lucie uxoris Gileberti de Sancto Florentino in ecclesia nostra singulis annis faciendis conventui nostro ortum unum situm in censiva nostra prope ripam de Graverel quem dicta Felicia nomine elemosine nobis legavit dedimus ad usum cene et in perpetuum concessimus possidendum Ne quis autem huic institutioni facte de communi assensu totius capituli nostri de cetero obviare presumat districte precipimus et sub anatamate prohibemus In cujus rei memoriam et testimonium presentem cartum sigillo nostro fecimus communiri Actum anno Gratie millesimo ducentesimo duodecimo