Charter Document - 02360113
Charter Number: | 02360113 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego H archidiaconus Barrensis ego magister P officialis curie Lingonensis et ego magister P canonicus Lingonensis notum facimus omnibus presentes litteras inspecturis quod cum inter venerabiles fratres G abbatem et monachos Molismenses ex una parte et nobilem virum P comitem Altisiodorensis et Tornodorensis coram nobis auctoritate apostolica questio verteretur super quodam gisto quod idem comes apud Satigniacum villam dictorum fratrum annis singulis exigebat contradicentibus fratribus memoratis et instanter affirmantibus a dicto gisto prefatam villam debere esse liberam penitus et immunem Tandem partibus convocatis et rationibus plenius hinc inde propositis et auditis procurator dicti nobilis in nostra presentia coram omnibus et in jure recognovit cum nobis constaret de mandato nobilis sepedicti quod idem comes in predicta villa nullum gistum habebat nec aliquo jure predecessorum suorum habere debebat Nos igitur de bonorum virorum concilio auctoritate nobis commissa decernimus esse justum quod sepefata villa a supradicto gisto liberata esset in perpetuum et immunis Hanc nostram sententiam predictus comes ratam et firmam habuit et per suas litteras confirmavit Quod ut ratum habeatur et firmum presentes litteras sigillis nostris duximus roborandas Actum anno Domini MCC duodecimo