Charter Document - 02360112

Charter Document - 02360112


Charter Number: 02360112
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Recognition
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Magister Giraudus officialis curie archidiaconi Senon omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod Droco de Torigniaco miles in presentia nostra constitutus recognovit se censum quem habebat Senonis in Charroneria inter cimiterium Judeorum et domum Dei de Posterna magistro Philippo tunc officiali Senonensis nomine capituli Senonensis pro sexaginta solidis vendidisse Cujusmodi venditionem Elisabet de Prato uxor ejusdem militis que presens erat voluit et laudavit Quod autem audivimus et recognitum fuit coram nobis sub sigillo curie archidiaconi Senonensis salvo jure alterius presentibus litteris testificamur Actum anno Gracie MCC duodecimo