Charter Document - 02360111
Charter Number: | 02360111 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gracia episcopus et Willelmus Sancti Germani et Arnulphus Sancti Petri abbates Autissiod omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod cum inter capitulum Autissiodorense et Ferrandum quondam maiorem de Egliniaco questiones plurime super diversis articulis emersissent tandem dictus Ferrandus nobis presentibus intravit capitulum Autissiodorense et maioriam de Egliniaco in manu decani publice resignavit in perpetuum Hoc etiam Benedictus et Fraaudus Ferrandi filii qui presentes erant concesserunt et concenserunt Preterea Ferrandus et filii ejus predicti recognoverunt homagium Autissiodorensis ecclesie et quod pro hominibus ecclesie se tenerent ubicumque de cetero habitarunt sicut antecessores eorum pro hominibus ecclesie se tenuerant secundum consuetudines terre Autissiodorensis ecclesie Capitulum vero concessit Ferrando ut ipse rachataret de quadraginta libris Autissiodorensis a canonicis qui apud Egliniacum prebendas suas percipiunt caducum Johannis presbiteri defuncti qui Ferrandi frater fuit ita quod preterea domum unam que est juxta ecclesiam de Egliniaco vel aliam eque bonam que capitulo placeret daret capitulo Ferrandus Concessit preterea capitulum Ferrando pro bono pacis ut ipse et filii ejus tenementa sua que apud La Biche vel alibi tenent a capitulo teneant ubicumque maneant ad consuetudines et justiciam et jura alia omnia que terra debet secundum consuetudinem terre illius Quod si forte Ferrandus vel filii ejus ab hiis que superius dicta sunt resilirent capitulum saisiret omnia que Ferrandus tenet ab eis et ea capitulum teneret donec ad respectum capituli esset emendatum Hec omnia Ferrandus et filii ejus Benedictus et Fraaudus tactis sacrosanctis reliquiis se bona fide observaturos juraverunt et reliquos Ferrandi filios concessuros et observaturos firmiter promiserunt Et nos ad peticionem utriusque partis litteras nostras testimoniales fecimus annotari et sigillorum nostrorum karacteribus roborari Actum anno dominice Incarnationis millesimo ducentesimo duodecimo