Charter Document - 02360109
Charter Number: | 02360109 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Cum quieti Virziliacensis monasterii quod sedem apostolicam nullo respicit mediante paterna volentes sollicitudine providere inter cetera que nos predecessorum nostrorum sequentes vestigia eidem monasterio duximus indulgenda auctoritate apostolica interdicere curaverimus sub excommunicationis vinculo inhibentes ut infra ejusdem monasterii pertinentias crucibus terminatas nullus hominem capere invadere seu bona sua auferre sive assultum facere vel quamlibet offensionem irrogare presumat et nonnulli filii Belial Dei timore posthabito tempore hoc quo superabundat iniquitas refrigescente charitate multorum apostolica inhibitione contempta contravenire presumant immunitatem hujusmodi sepius infringendo sicut dilectorum filiorum abbatis et conventus ejusdem loci nobis conquestio patefecit Fraternitati vestre per apostolica scripta mandamus atque precipimus quatinus cum ab ejusdem monasterii abbate ac fratribus fueritis requisiti quilibet vestrum parrochianos suos quos constiterit immunitatem predictam temere infregisse tandiu faciat nisi congrue satisfecerint excommunicationis sententie subjacere et tanquam excommunicatos ab omnibus arctius evitari donec satisfactione de perpetratis excessibus exhibita competenti per eum beneficium absolutionis obtineant vel si forte delicti quantitas id exegerit ad sedem accesserint apostolicam absolvendi Datum Laterani XIIII Kal decembris Pontificatus nostri anno XIV