Charter Document - 02360105
Charter Number: | 02360105 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Noverint universi presentes pariter et futuri quod ego Petrus comes Autissiodor et Tornodor castellum meum de Tornodoro singulari amplectens amore et ejus cupiens incrementum dimisi libere et quitavi in perpetuum omnibus hominibus et mulieribus de Tornodoro manum mortuam et omnes excasuras Tornodori Donavi etiam eis et concessi omnes excasuras illorum qui noluerint mittere in levata que pro libertate ista apud Tornodorum facta fuerit ita tamen quod si de progenie illorum fuerit aliquis qui in hac levata miserit id quod super eum fuerit impositum ad ipsum deveniet excasura Sciendum est preterea quod si quis apud Tornodorum sine herede decesserit universe res illius erunt in manu burgensium Tornodori per annum Si vero infra annum venerit aliquis qui se dicet habere jus in ea et hoc competenter probare poterit illam habebit sin autem ad me deveniet Ad hujus itaque rei confirmationem ego et Yolendis comitissa uxor mea presentem paginam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Gratie millesimo ducentisimo undecimo