Charter Document - 02360104
Charter Number: | 02360104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1211 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentem paginam inspecturi quod ego Ansericus dominus Baserne et dominus Narjodus Frater meus dedimus in elemosinam pro remedio animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum Deo et ecclesie Beate Marie Regniaci et fratribus ibidem Deo servientibus in aqua nostra de Altissiodoro sex bochetas in ripa scilicet juxta cellarium de Vallibus ad duas tesas ripe ex parte cellarii faciendas in longitudine vero quantum continet clausura vinearum predicti cellarii Ita plane quod nullus alius in predicta parte aque faciet bochetas Si vero aliquis piscatorum fuerit deprehensus a dictis fratribus super bochetis suis aliquod dampnum intulisse per manum nostram vel heredum nostrorum tenebitur emendare Quod si predicti fratres juxta dictam clausuram in possessionibus fuerunt dilatati metas tamen predictas non excedent Hoc laudavit dominus Iterius de Toci frater noster et concessit Et ut hoc ratum et illibatum in perpetuum permaneat ego et dominus Iterius frater noster presentem cartam sigillorum nostrorum munimine roboravimus Actum anno Verbi incarnati MCCXI