Charter Document - 02360103
| Charter Number: | 02360103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire général de l'Yonne |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Declaration |
| Date: | 1211 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gaucherus de Joviniaco dominus Venisiaci notum facio presentibus et futuris quod pro pace et compositione et quitatione usuarii quod ego et uxor mea A et filius ejus E de Brena et homines de Seant habebamus in nemore fratrum Pontiniaci quod vocatur nemus S Stephani et pro omnibus aliis articulis qui conscripti sunt in carta sigillis nostris consignata servandis manutenendis et domui Pontiniaci firmiter garantizandis accepi a venerabili abbate Pontiniaci Johanne et a fratribus ejusdem domus CCLX libras pruvin ego quoque A domina Venesiaci pro eisdem causis recepi XXX libras pruvin ego autem Erardus de Brena CCCCLX libras anno Gratie MCCXI
