Charter Document - 02360102

Charter Document - 02360102


Charter Number: 02360102
Cartulary Title: Cartulaire général de l'Yonne
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1211
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gracia Francorum rex Noverint universi presentes pariter et futuri quod abbas et monachi de Escharleis omnimodum usuarium quod ipsi habebant in foresta nostra que sita est inter Ceriserios et Arciz nobis nostrisque successoribus in perpetuum quitaverunt Nos vero in hujus rei excambium ipsis dedimus et assignavimus centum quadraginta arpennos nemoris in eadem foresta versus granchiam ipsorum de Beaucerra sitos et ab eisdem jure perpetuo libere et quiete possidendos Insuper predictis abbati et fratribus concedimus pasturam animalium suorum et pascionem porcorum suorum in illa parte nostra quam habemus in predicta foresta preter quam in tallicio donec habeat quatuor annos Quod ut firmum sit et stabile sigilli nostri auctoritate et regii nominis karactere inferius annotato presentom paginam precipimus confirmari Actum apud Melodunum anno Domini MCCXI regni vero nostri XXXII astantibus in palacio nostro quorum nomina supposita sunt et signa dapifero nullo Signum Guidonis buticularii Signum Bartholomei camerarii Signum Droconis constabularii Data vacante cancellaria